# De unicornu observationes novae 222

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, S. VALERIVS SVRILLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/222

à quo non abludit Garziae ab Horto in canibus observatio Lib. 1. de Arom. Hist. c. 14. & Philippi Hoechstetteri Decade 5. ObserMed. cal. 9. verum utriusque diversum à Monocerote cornu fuisse oportet, vel eventum impatientes morae postea infelicem ex primo confestim statu citius justo aestimasse. Felicius in porcellis succedere experimentum quam canibus columbisve quidam credit, quod canes statim evomant, columbae verò facilius digerant. Sed nec infeliciter duriora etiam concoquunt porcelli. Iordanus lib. de Peste, quod apud Iudaeum, sidei secretum viderat, refert: Iudaeus me praesente Cornu Monocerotis describebat circulum quo infinita animalia venenata scorpiones, serpentes, Araneas includebat: omnia velut attouita per manebant in medio, neque ullum versus circularem lineam progredi audebat: extra circulum posita, quoquo versum liberè movebantur. Auget historiam Aldrovandus, reptantes bestias cum terminum transire non potuissent, umbra an virtute? enecatas esse, Non absimilia in Lexico Philosophico Io. Henrici Alstedii p. 1906. de Monocerotè scribuntur, quod bonae notae scorpiones uni vasi inclusos necet.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
