# De unicornu observationes novae 232

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, S. VALERIVS SVRILLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/232

ad haec verba: οὔνον τʼ ἐγκρράσασα πιεῖν, ὅτε θυμὸς ἀνώγοι. Quae ita exponit: ἐγκεράσασα εἰς κέρας πρὸ τοῦ γὰρ δυρεθῶνοι τὴν τῶν ποτηρίων χρῆσιν, εἰς κέρας ἔπινον Ante inventum scilicet poculorum usum ex cornu bibebant. Verum cornua ad pocula maximè Septentrionis incolę vocirunt. Testis Plinius lib. 11. c. 37: Vrorum cornibus barbari Septentrionales potant, urnasque binas capitis unius cornua implent. Cujus apud Saxonem Grammaticum nostratem l. 7. Histor. Danicae extat exemplum. De suis fatetur Olaus Magnus l. 13. c. 35: Aliud genus vasorum deauratis labris, & pedibus, è gryphorum ungulis bonam liquoris quantitatem tenentibus, fabricatum. Clarius cap. 38 vasa haec ad cornua restrinxit: Cornua vasa supraposita, Finladensium Aquilonarium opificia sunt. Quae cornua in sequentis capitis figura per bubula exprimit, Videretur & prima fronte Aureum nuper in Cimbria inventum cornu, veteribus Danorum Regibus poculi loco fuisse, nisi verus tubae usus à Cl. VVormio firmis rationum momentis stabilitus contrarium persuaderet. Ancipitem me quidem fecerat Plutarchus Symp. 8. Quaest. 3. ut de tuba bellica dubitarem ob sonum auri insuetum.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
