Latin
S. VALERIVS SVRILLIO
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 234
Unproofread scanNot analysed yet
MNI Eandem ex cornibus bubulis bibendi consuetudinem etiam apud Britannos invaluisse testimoniis Saxonis lib. 3. &5. Cambdeni in Hist. Anglica, &Malmesburiensis lib. 2. c. 2. docuit Lib. 1. Fast. Dan. c. 18. magnus Doctor noster Olaus VVormius. Quo delectatos quoque Thraces Xenophon confirmat lib. 7. Exped. Cyri: Mutuò se primum salutarunt, deinde secundum Thracicam legem cornua vini propinarunt. Idemque de Paphlagonibus Lib. 6. refert: Cum in grabbatis inter coenandum discumberent ac biberent è poculis è Cornu factis. Transiit demum ad Romanos barbarorum simia S &novorum rituum amatores. De quo querela extat Ambrosti lib. de Elia &Iejunio: Per cornu etiam fluentia in fauces hominum vina decurrunt, &si quis respiraverit, commissum flagitium, soluta acies, loco motus habetur. Quo referenda haec P. Mauritii de Gregorio Cameratensis Neapolitani in Abecedario Cas conscientiae ex bullis Bontificiis Zoophyta; Pocula cornea ubi bibebant antiqui in magna reverentia, magis quamnos calice, ad nostram confusionem dicit Ganon, quod tunc calices lignei &sacerdotes aurei; modò è contra Eum ritum ad oculum monstrat conviva cum cornum ori admoto in Romanorum triclinio, quod olim ex aedibus Rhamusianis Patavii in Conmentario suo de Arte Gymnastica depinxit Hieronymus Mercurialis, nos verò in Palatium Atestense Illustrissimi Senatoris Veneti Georgii Contareni delatum non ita pridem ipsi vidimus.