# De unicornu observationes novae 235

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, S. VALERIVS SVRILLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/235

Illustriora Romae ejus extant documenta pluribus marmoribus signata, pręsertim in Bacchanalibus veterum in paltio splendidissimo Cardinalis Mazarini Olim à Bentivoglio in monte Quirinali exstructo eleganter expressis. cui simile aliud marmor apud lapacidam templi S. Andreae Vallensis, in quibus cornu Bacchus eminet. Ren clarius ob oculos ponit opus illud antiquitatis venerandę ressulatu Praeneste, cujus mentio apud Philandium in l. 4. Vitruvii, nunc Thaeder Barberini, quod in veterum accubitus, cornu singularis artificii, & navis, quam lusoriam credo, argumentum, procurante Equite Cassiano à Puteo, maximo literatorum patrono, hic spectatoribus exhibui. Idemne censuit Martialis L. 12. de Vacera. Es cum lucerna, corneoque cratere Matella curto rupta latere mejebat. Vnde aliquando matulas veterum ex cornu

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
