# De unicornu observationes novae 24

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/24

lienem praeter naturam auctum, in superficie convexa plura cornua exturgescentia protulisse, quorum substantia tanta fuerat duritie, ut vix scalpello scabi potuerint. In pedibus & manibus sola quoque cornua eriguntur, pręse rtim ex Verrucis continuato tractu ob ma teriae affinitatem induratis, sicut id fratris sui minimo digito quondam contigisse narravit Ludouicus Pouchius Civis noster, in spem patriae feliciter surgens. Nec mirum quandoquidem ex Verrucarum genere Cornu ponat Ingrassias in Auic. tr. 1. c. 1. de Tum. pen. Articulorum cornua Abensina describit 7. 4. tr. 3. c. 14. Cornua sunt additiones spissae, recurvae, nascentes super juncturas, in extremitatibus. In calcaneo denique cuidam enatum cornu Bacutus lib. 2. Obs. 178. fidem facit, palmi longitudine, durum, solidum, desum, aculeis vestitum. Haec praelo excesserant, quum de Viro quodam famam ad me perferret R. P. M Franciscus Abrianus cui cor nu, non ita paruum serra nuper Vicentiae seeundo euentu dissectum fuerat. CAP. II. Bicornorum sylloge. Alexander cornutus. Harpocratis statua. Attilae cornua unde? Ejusdem ferini mores, & de eo fabulę. Cornuae potentiae symbolum superbiae, & maledicentiae. Barthius laudatus.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
