# De unicornu observationes novae 240-2

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, S. VALERIVS SVRILLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/240-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/240-2

saeculum antiquum sine pompa superbum. Illud ornamenti genus ex Pacuvio apud Festum eruo: Suspensum in laevo brachio ostendo ungulum. Et: Repugnanti ego porrò hunc vi detraxi ungulum. Vngulum autem Oscorum lingua anulum notare testis est Festus. Quo collineat & Plinius lib. 33. cap. 1. de anulis: Graeci à digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant, postea & Graeci & nostri symbolum. Isidorus quoque lib. 19. Orig. cap. 32: Inter genera anulorum sunt ungulus, Samothracius, tinius.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
