# De unicornu observationes novae 242

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, S. VALERIVS SVRILLIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/242

Quia eadem, teste Aristotele, utriusque materia, eademque virtus venenis resistendi, ut in ungula Alcis docet magistra rerum experientia, qualia nempe in digitorum apicibus cordi ratione venarum vicinis, ex positione antiqua, desiderarunt meticulosi. Nec injuria, quum in aliis anulis vitae necisque fuerit arbitrium. Plinius l. 33. c. 1: Alii sub genmis venena cludunt, sicut Demosthenes, annulosque mortis gratiaque habent. Quo fine postea aurum induxerunt, gemmas cordi peculiari virtute accommodatas, & ipsum annularem digitum ungebant, à qua unctione ungulum dictum Vir excellens Fortunius Licetus I. de Ann. ingeniosè putat: quanquam recentiorem unctionem credam antiqua unguli appellatione. Ab hac suspicione venem alieni Septentrionales nautae ob necessitatem potius anulis corneis vela antennis suspendunt, quod ante me in erudito de Acia scripto Doctissimus Io. Rhodius observavit.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
