Latin
CAP. XXXII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 244
Unproofread scanNot analysed yet
11: Cornea altera parte aeque patens, altera foramen habet exiguum. In aeneam linamentum ardens conficitur, ac sic os ejus corpori aptatur imprimiturque donec inhaereat. Cornea per se corpori imponitur deinde ubi ea parte, qua exiguum foramen est, ore spiritus adductus est, superque cera cavum id clausum est, aequè inhaerescit Quod si altera foraminis pars artificio sit clausa ut nostras cucurbitulas imitetur ampliori ventre, difficile videtur eo spiritu cuti impingere, nisi summa accedente aeris inflati celeritate. Artificiosam tamen structuram invenit Heron Alexandrinus libro περὶ πνεμάτων Bibliothecae Ducis Vrbini Probl. 56. ex editione Federici Commandini qua auctior multò est meus Codex MS. quem eleganti manum exaratum ex Bibliotheca Illustrissimi Antonii Grimani Nobilium Venetorum genere &virtute facilè primi, Patroni magni, possideo. Omne Cucurbitulę novę momentum in Diaphragmate seu transverso sepimento, &duobus smerismatibus in fundo uno, altero ad latus, totidem fistulis circumjectis consistit, quae exigua utrimque foraminula habeant per quae oris halitu extractus aer ex fundo ampliori, necessariò alterum ultra diaphragma, fuga vacui revocat, in cujus deinde locum succedit tum caro, tum ei vicina materia.