Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 25
Unproofread scanNot analysed yet
Icorni facie alios eluxisse monumenta veterum sive ex ingenio ficta, sive veritate fulta, testantur. Val. Max. de Piet. in Patriam, Genitio Praetori Cornua in capite emersisse refert. Atque bicornem Monachum Benedictinum olim Patavij visum amicus noster Io. Rhodius, Patriae decus, mihi testis est, nec bicornem tantum sed ruminantem quoque non ob duplicem ventriculum, ut putaverat Ib. Thomas Minadous, sed ob oesophagum musculi instar carnosum à dissectore cadaveris Francisco Plaz zono observatum. De quo ruminatore latè Fabricius ab Aquapendente lib. de Ventr. disputavit, cujus quoque fratrem cornu habuisse vestigia Ios Praevotius quondam monuerat, ut &Nobilem Patavinum. Plures quod per ordinem Naturae non habuerunt, in certum Divinitatis argumentum sibi affinxerunt. In horum censu Alexandrum reperimus, Magnum à rerum gestarum gloria dictum, qui ut Iovis Ammonis crederetur filius, hujus cornua arietina vel assumpsit ipse, vel ab aliis data non repudiavit. Ad Ammonium enim lovem Aries spectabat, quem umbilicotenus, autore Q. Curtio, referebat, qualem &Venetiis, &apud majorem aetate &ingenio fratrem Bartolum Bartholinum in aeneo toreumate pridem vidi. Vnde Ammonius idem Cor niger Silio Italico lib. 3. „nemorosaque regna Et ante: Cornigeri Iovis. Exin Cornigeri veneratus numinis aras Captiuis onerat donis. lia Ita namque legendum, pro Clavigeri, optimè