# De unicornu observationes novae 259

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/259
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/259

Exhoc fabus la hęc propagata est. Hęc ille. Itaque Sive mer ces illae numerata pe cunia fuerint, sive cibi, sive oleum, quod mihi magis placet, inter vasa domestica cornu habuisse locum intelligimus, idque vel sanitatis gratia, vel ob fascini metum. Cui mori affines sunt opiliones nostri, & rustici, qui sive in aedibus sive itinere cornu bovinum saevo vel aliis necessariis instructum circumferunt. Et Romae Messanaeque frequens in pergulis consuetudo cornibus suspensis collectos nummos colligere. Idem apud Septentrionales quoque olim in usu fuisse ex Historia Vrsę Regis Sueciae Vxoris enarrat Edda patriae historiae conditor. Hanc enim filio suo Hrolfoni, ut offensas remitteret, cornu auro plenum dedisse. Aliorum de Cornu Amaltheae nariationes hic de industria omitto, siquidem Lectori Cornu Aureum VVormii nostri acuratissimum sufficit. Vnum tamen addo, Cornu Amaltheae aliquibus in Athenaeo lib. 12. locum esse in nemore amoenissimum, egregiae multitudinis, aquisque irriguum, juxta Hipponium quod condiderat Gelo. Hipponium autem in Calabria est, quam à Vellejo Valentiam, nunc Monteleone vocari Hier. Marafioti lib. 2. Autique Calabra c. 17. tradit.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
