# De unicornu observationes novae 261-2

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, DANIENIENTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/261-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/261-2

ad ungendos Reges Domini unctos, modò vasculi forma, modo propria. Vasculi speciem gerebat illud ex quo Samuel primum Regem consecrabat, unde sine cornu mentione vasculi appellationem meruit 1. Sam. 10. 1. Tulit autem Samuel vasculum olei, & effudit super caput ejus. Lenticulam interpretatur B. Hieronymus in vulgata versione à similitudine leguminis, nominis & figurae ejusdem, de quo Dioscorides lib. 18. cap. 22. Caelins Apicius l. 5. de Re culin c. 2. Cornu autem in Davidis consecratione adhibitum T. Sam. 6, 1. ex mandato Ichovae: Impse cornu tuum oleo, & veni, ut mittam te ad Isai, Berolchemiten. Quod adveniente Davide exsequutus est Propheta v. 13. Tulit ergò Samuel cornu olei olei, & unxit eum in medio fratrum ejus. Ex qua vasculorum differentia utriusque praeviderunt fatum Hebraeorum Doctores, Saulis quidem brevi terminaturum, quia vas figulinum explicant, Davidis verò perennaturum ob cornei vasculi constantiam. Quo pertrahunt iidem Davidis hymnum Psal. 91. 11. Et exaltabitur, sicut Vnicornis cornu meum, & senectus mea in misericordia uberi. Eumque ad mentem Hebreae originis ita vertunt. Et senectus mea cum oleo recenti.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
