Latin
DANIENIENTI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 265
Unproofread scanNot analysed yet
Et tuta est gremio parva lucerna cui comparari possunt lucernae maritimae in Patria nostra navigantium saluti accensae, &illae quae in promontoriis Neapolitani, Ligustici, Mestanensi, &Genuensi conspiciuntur. Ab Olympiodoro in Meteorol. per λαματῆρες cum Byzantinis delineantur: ὥσπερ ὀιλαμπτῆρες τούτεσι τὰ διαρανὴ κέράτω ἐν διστεντί θενται αἱ λάμπαδες νκτωρ. Sicut pharus seu candelabrum hoc est pellucida cornua, quibus imponuntur lampades nocte. Quales in Populoniae littore defuisse male habet in Itinerario suo Rutilium Numatianum Poetam elegantem &naturali facilitate fluentem, Lib. 1. Non illic positas extollit in aethera moles, Lumine nocturno conspicienda Pharos. Dubius haereo an eadem in tabernaculo Mosaico cornua lucernarum partes suppleverint? Ignorare sanè est necesse, quia assequi non potuit Fortunatus Schacchius in egregio illo Elaeochrismatam opere.