# De unicornu observationes novae 267

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, OI PERMENI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/267
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/267

Vnum tamen reticere non possum serpentibus fugandis in vivariis olim Cervini cornu fuisse necessitatem. En M. Varronis testimonium lib. 3. de R. R. cap. 9. de gallis pullis: Circum caveas eorum incendendum cornum cervinum, ne quae serpens accedat: quarum bestiarum ex odore solent interire. In quo forsan legendum, ne quà serpens accedat Varronis autem reliqua, de odore, prima fronte obscura, alio Columellae loco illustrantur I8. de R. R. Cap. 5: Cavendum ne à serpentibus ad flentur, quarum odor tam pestilens est, ut interimat universos. id vitatur saepius incenso cornu cervino, vel galbano, vel muliebri capillo: quorum omnium ferè nidoribus prędicta pestis submovetur. Causam hujus medicamenti tradit Plinius ex usu per nares attractorum serpentum, lib. 8. cap. 32. Vestigant cavernas, nariumque spiritu extrahunt renitentes. Ideo singulare abigendis serpentibus, odor adusto cervino cornu. Nec minor expellendis lumbricis utilitas, si uel scriptuli unius pondere exhibeatur, quia putredine insigni malignitatis participes vermes non aliis facilius cedunt, quam tota natura contrariis.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
