Latin
OI PERMENI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 268
Unproofread scanNot analysed yet
Comitialem quoque affectionem à vaporibus noxiis pestiferisque ortam percurare eadem potestate fertur qua Monoceros verus, cujus apud Plinium indicia habemus lib. 8. c. 32: Accensis utrislibet, odore serpentes fugantur, &comitiales morbi depraehenduntur. Devenit &ad tormina doloris colici discutienda pulvis Cornu Cervini à nonnullis Practicorum filiis inter secretiora medicamenta pressus, sive quod manifesta siccitate agat, sive occulta, ut Lupi stercus in pulverem comminutum &Galberita. Nam aliquando luis Epidemicae noxam induit Colica apud Paulum Aeginetam lib. 3. cap. 43. Ejus pulveris secreti meminit Galenus lib. 9. de Comp. med. per loca c. 4. n. 2. in Colicis: Cineris cornu cervi teneri usti heminam, piperis albi, myrrhae, utriusque drach. 2. ex tritis cochlearium unum exhibeto. Quem ex Scribonio transcripsit in compendium, qui tamen Composit. 122. parciori mensura ex cornibus teneris sumit cochlearia tria cumulata, satis ampla, quę nec cyathum nisi tribus par