# De unicornu observationes novae 27

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/27

E fronte seu potius capite medio, recto tractu extenduntur in denario ejusdem argenteo supra cassidem erecta caput ambientem, quod Alexandri esse suspicor ex signato Philippi nomine. Quanquam enim Romani sit saeculi, ex Provinciis tamen nomina subinde & Inscriptiones desumptas novum non fuit. Nisi ad cassidem haec cornua referenda alibi in Nabide decantata alio l. 25 Casside cornigera dependens infulas A quibus & Crater monoceros apud plinium dictus, ut antea notavimus. Sed quod in statua Harpocratis dextro latere cornu specie ex galea dependens Melitae apud Ip. Fr. Habelam Virum humanissimum ostensum fuit non tam galeae corniculum, quam capillorum referre texturam iudicavi. At in nummo Philippi cornua facilè capiti accommodarim, quum ea forma in effigie Attilae fatalis Italię hostis producantur, quam Paulus locius in Elogiis exhibuit, bis à me in nummo visam, cujus exemplar diligentius delineatum cum Alexanum exhibeo Sed mminum enim Sed cur Attilae cornua? Factum id ejus forsan veneratione. Veneratio ni erat potentia, quam, ut res secundas, per cornua veteribus adumbratam ex Plautino Pseudolo notum Act. 4. sc. 3. vbi querela de Simia: Nimis ego illum hominem metuo, & formido male, Ne malus item erga me sit, ut erga illum fuit, Ne in re secunda nunc mihi obvertat cornua.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
