Latin
PELBEM AEREAM CORINTHE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 272
Unproofread scanNot analysed yet
PELBEM AEREAM CORINTHE AM. ITEM. IN. TEMPLO APOLLINIS MAIORIS PVGILLARES. MEMBRA NACIOS. OPERCVLIS. EBOREIS PVXIDEM . . OREAM TABVLAS. PICTAS. XVIIII qve inio aridem malupa anguM Vbi optimè supplet ebo REAM PVXIDEM Georgius Gualterus in Antiquis Siciliae Tabulis. Currus etiam quo Babyloniorum Rex vehitur ex ebore totus rhedę Gręcorum simillimus apud Adrianum Rhetorem Decl. 4. ab allatio editum: qualem &Spartianus in Heliogabalo notavit, non absimilem illi, de quo Tibullus l. 1. Eleg. . A te victrices Dauros, Messala, gerentem Portabas nitidis currus eburnus equis obon καὶ ut non ein Et Ovidius Epist. 1. Hunc Venus incoelum curru vexisset eburno. Magnificentiae enim symbolum olim habitum ebur, ut exinde sceptra confecta apud Invenalem Sat. 10. ,&effigies Germanici notante Tacito An. 2. eburnea quoque fuit: imò splendidioribus pro fibula usurpatum ex Io. Baptista Mantuano advertit in Acia Io. Rhodius Musarum amor. In quam rem digna Schylacis in Periplo Carthaginis adversio, quem nuper paternę virtutis ęmulus Isaacus Voscius Ger. fil. notis illustravit; is Athiopes memorat pro ornatu eburneis phialis uti, mulieres verò armillis eburneis, &equos eburno ornari. Quae causa antiquos Legislatores impulit. ut lege pretiosi eboris profusionem inhiberent, modumque, ut auro, statuerent. Huc enim spectant Legis verba apud Tullium l. 2. de Leg: Ne quis agrum consecrato: auri, argenti, eboris sacrandi modus esto. Que profectò plurimis sudorem movere sine necessitate se legemque torquentibus. Indicat enim parciori manu consecrandam Diis rem humanis usibus necessariam, nec planè damnat ebur, ut Deorum majestate inferius, sed modum sacrandi temperat, quod minimè assequutus est Cicero in hac L. explicatione? Aurum autem &argentum in urbibus &priuatim &in fanis inuidiosa res est. Tum ebur ex inani corpore extractum haud satis castum Deo donum. Quare minus caestum?