# De unicornu observationes novae 274

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, PELBEM AEREAM CORINTHE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/274

an quia ex inani corpore depromptum? Talia sanè sunt & alia quae mortalis conditionis Diis suis offerebant. Quanquam uerius uideatur non omne ebur damnasse, sed illud ex inani corpore extractum siue loculamentis dentium vacuis. Quae lucem foenerabuntur à verbis Plinii, quae talia in distinctione denrium extant lib. 8. c. 3: Deciduos casu aliquo vel senecta defodiunt: hoc solum ebur est, caetero, & in his quoque qua corpus intexit, vilitas ossea. Hincque adeò est quod rari etiam veteribus sint nobiliores dentes, quia defossi facilè deperduntur, & injuria pullulae terrae obliterantur, ut condonandum sit Leonardo Fuchsio qui I. de med. Compos. nullibi (parcant Latini manes) verum Ebur reperiri crediderat, à Garcia ab Horto l. 1. c. 14., eo nomine vapulans. Neque frequentior, ut apparet, illis qui dentis defectu ossibus Elephantum pari successu utuntur, quę cremata spodii vice in Electuario de succo Ros. Nicolai subroganda censet perspicasissimus Ludovicus Septalius lib. 9. Cautione 109. ut rosas virtute ęquet, quas ut uocant, incompletas rubras pro spodio in compositionibus Ara bum substituit Abensina lib. 3. tr. 2. Ingrassias c. de succed. & Marcus Antonius Alaymus Lib. de Succedaneis.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
