# De unicornu observationes novae 275

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/275
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/275

CAP. XXXVII. Vnicornu fossile non esse gemmam. In Italia reperiri. Materia ejus sit ne lapis. Petrificatorum sylloge. Vitrum, Caro, & Lignum fossile. Vnicornu hujus examen & Virtus. Lassem hanc demum claudat Cornum fossile insigne & figura spectabile, in quo Vnicornuum vicarias vices admiramur. Cornu appellatione insignitur ad figurae aliqualis similitudinem, eo jure quo Cornu Ammonis duritiei saxeae moles apud veteres laudabatur ab arietini cornus effigie, ut etiam depingitur à Ferrante Imperato Lib. 24. & Anshelmo Boetio à Boot l. 2. cap. 246. nec ita pridem anguis in spiram convoluti specie in Binsaeo VVormiano videbatur. In quo tamen cornu, ut obiter id addam, erravit Plinius dum inter gemmas Aethiopicas his referret ver his Lib. 37. cap. 10: Hammonis cornu inter sacratissimas Aethiopię gemmas, aureo colore, arietini cornus effigiem reddens promittitur praedivina somnia repraesentare. Vel enim lapidem non vidit, vel oculos aliqua nubecula fascinavit. Varias in magnitudine & figura cornuum Ammonis differentias Lib. 4. Hist. Baln. Bollensis proposuit Ioh. Bauhinus magni Casp. Bauhini frater, qui legi meretur.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
