Latin
CAP. XXXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 276
Unproofread scanNot analysed yet
Nos verò arietinis cornibus simillima complura ipsi ex colle Messanensi cum Petro Caestellosummo loci Doctore, eruimus ea parte qua altius hortus publicus assurgit. Sed ad cornu nostrum fossile reuersus Garciam ab Horto magis miror, quam ille Andream Lacunam, quod lib. 1. cap. 14. nihil magis à veritate alienum dicat quam fossile &minerale ebur inveniri. Quid enim obstat difficultatis quo minus fide dignis scriptoribus assentiamur. Lacuna à Plinio forsan hauserat Lib. 26. c. 18. cujus haec verba: Theophrastus auctor est, &ebur fossile candido &nigro colore inveniri, &ossa è terra nasci, invenirique lapides osseos. Post hunc notat Carolus Clusius ad Garciam sibi laminulas, quasdam Eboris fossilis nativum ęmulantis, sed crusta quadam candidissima inducti à Rassio suo omnium naturae miraculorum diligentissimo observatore donatas esse, intellexisse pariter in Italia erui hoc ebur &magno in usu istie esse adversus virulentorum animalium morsus. Erui tamen in Italia non persuasit Viro Clarissimo Philippo Hoechstetters Augustano Medico, quin Decad. 5. Med. obs. cas. 9.