# De unicornu observationes novae 278

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, CAP. XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/278

medulla cornu Cervini faciem exhibens, alterum verò Ebur ustum fuisse videtur, nigricate exteriore cortice, quam prius duriori substantia, ita tamen ut cultello facilè radi possit, leve, astringens, non adeò, ut prius friabile, colore vero & cadore in gilvum tendente, quibus tertium accedit fuscum ligni alicujus portionem figura exprimens, odore non minus grato astringendique valida natura praeditum, quod etiam ad veras cornu fossilis species refert laudatus VVormius. Frustula non exigua hujus Eboris in Aldrovandino Musaeo Bononiae monstravit Barth. Ambrosinus loco, & autore, quem sequitur, dignissimus, & in Publica Pisarum Techni cotheca ferè totum cornu ejusdem generis conspicitur. Sed omnem planè dubitationis ansam praescindit operosum illud Vnicornum fossile annis retro euntibus Romae erurum, quod apud Naturae, & antiquitantis Dictatorem Cassianum Puteum servatur, cujus benignitate etiam ad me non vulgaris portio ejus transivit. Similis formae Ebur nuperis annis prope Panornium è montibus praesente Io. Domin Prosimo erutum, & in Calabria, de quo an uerum Vnicornu fuerit Cl. Tomasini amicus dubitat. De materia praesenti ambigi non potest, quia saxea forma in oculos incurrit, unde Iulius Scaliger Exerc. 137. 1. Ebur fossile nihil aliud quam lapidem pronunciat, cornu subinde imitatur, & os calcinatum in crustas rotundas divisum invicem se amplexantes, quę cortice exteriore teguntur flavescente vel obscuriore, medulla verò interiori alba constant, & friabili, insigni astringendi robore firmata.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
