Latin
CAP. XXXVII
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 283
Unproofread scanNot analysed yet
aliosque Achatem uariis formis instruxit, modò palumbi, modo catuli, modo serpentis, modo piscis, &Eislebianum lapidem jam in Gallum efformavit, mox Salamandram. Florentinumque variis urbium, silvarum, montiunque emblematis ordinavit. De quibus quia pleniori penna scripserunt alii, Plinius, Gesnerus, Albertus, Scaliger, Cardanus, Caesalpinus, Boethius, Calceolarius, &Basilius Beslerus, ne actum agam, plura non addo. Nonnunquam in vitri speciem terram compingit caloris ope, tantae densitatis, ut ferri loco pro securi sit Americanis. Hoc Vitrum fossile vocat Imperatus lib. 25. extremo, ex terra erui solitum. Cujus frustulum dono Iosephi Donzelli Neapolitani Podalirii, possideo. Et, quod admirationem transgreditur, carnis similem ideam subinde fossilia nanciscuntur, ut ex Libavio constat. Novo ligni spectaculo ex terrea lapidi mixta materie saeculum nostrum illustravit nuper Natura duabus retrò messibus, Aquaspartae in Vmbria, ubi lignum fossile inventum cedro Mauritanico simile, venis in longitudinem extensis, non in altitudinem, quia radice caret, cortice interdum fragili, aliquando durissima &aspera partim lignea partim cretacea, sed medulla duriore.