Latin
INSERENDA
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 289
Unproofread scanNot analysed yet
Vt mirari subeat Lipsium, qui l. 3. de Mil. Rom. Dial. 5. veteres clausas, ut nos, &vultui appressas galeas undique habuisse negavit. Reliquam marmoris partem exactè adeò delineavit Herodotus lib. 7. ut idem vidisse diceres. Quod a doctissimo calamo Io. Bapt. Zoia brevi exspectamus clarius explicatum: in cujus aedes ingens hoc antiquitatis monumentum, non sine insigni laetitię sensu translatum uidi. Cornutorum familiam, ut alios taceam, auget Annaeus Cornutus, quo usum familiariter Persium veteres Glossae referunt. Hunc verò à Nerone exilio mulctatum, teste Dione, felicissima sua Musa ita Paganinus Gaudentius Vir infinitę doctrinae cap. 59. de Phil. orig. apud Rom. persequitur: Nam Nero Cornutum cultorem Palladis urbe Ejicit, &Gyaris consenuisse jubet. ici Sed quare cornutus? sectae id suę debuit. Stoicus enim erat, ac firmioris animi.