# De unicornu observationes novae 289

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, INSERENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/289
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/289

Vt mirari subeat Lipsium, qui l. 3. de Mil. Rom. Dial. 5. veteres clausas, ut nos, & vultui appressas galeas undique habuisse negavit. Reliquam marmoris partem exactè adeò delineavit Herodotus lib. 7. ut idem vidisse diceres. Quod a doctissimo calamo Io. Bapt. Zoia brevi exspectamus clarius explicatum: in cujus aedes ingens hoc antiquitatis monumentum, non sine insigni laetitię sensu translatum uidi. Cornutorum familiam, ut alios taceam, auget Annaeus Cornutus, quo usum familiariter Persium veteres Glossae referunt. Hunc verò à Nerone exilio mulctatum, teste Dione, felicissima sua Musa ita Paganinus Gaudentius Vir infinitę doctrinae cap. 59. de Phil. orig. apud Rom. persequitur: Nam Nero Cornutum cultorem Palladis urbe Ejicit, & Gyaris consenuisse jubet. ici Sed quare cornutus? sectae id suę debuit. Stoicus enim erat, ac firmioris animi.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
