# De unicornu observationes novae 29

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/29

Superbiae autem hieroglyphicum est Cornu, apud labentis saeculi Christianos, quo rebus humanis Attila interfuit. Martinus Lemovicenus Epist. ad Tholosanos c. 4. nolite extollere cornis vestrum adversus veritatem Majestatis illius, quam semel per me cognovistis. Consentit Daniel Monachus in Vita Io. Climaci: Modice omnino edebat, ut ex hoc fastum atque elationis cornu sapientissimè deliceres. Cujus notionis origo à priori, ut videtur, dependet quum plerumque rerum secundarum felicitatem elatus animus sequatur. Denique Attilae feritatem ferino vultu ingeniosè adumbrarunt, quem notant laudati Tornandes & Invencus, ut quia caetera cum belluis habuerit conmunia, in capite cornuto eum noluerint deficere.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
