# De unicornu observationes novae 290

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, INSERENDA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/290

In testa un grancimier di piume, e corna. quia, ut advertit in Notis Gasp. Salvianus Vir Eruditus, cornu olim coronae seu imperii signum fuit, quod in nobilitatis suae argumentum in gentilitiis signis adhuc Germani praeferunt. Nec in Dania infrequens, ut notavit Vir semiiii per laudandus Olaus VVorm. Pag. 36. cum Theodorico & Lanfranco facit & Casp. Hoffmannus, magnum Germaniae lumen, qui c. 26. §. 1. Pathol. Parvae, morbis in Numero eadem cum Verrucis, clavis, & po ris serie cornua quibusdam adnata recenset. Pag. 61. Pertinent ad hanc classem Locustae volatiles, Cavalletti dictae Italis, quae A. 1542 Patavinos agros inundarunt eo numero ut Solem meridianum obnubelarint. Frons duob. cornib. hirsutis prominebat, ex rostro verò aliud in cochleas flexum caudae Chamaeleontis in star, protendebatur. Harum ducem in amplissimo S. Iustinae coenobio ad triclinium propè hortos Patauii effigiatum lustrauimus. pag. 123. Inter cibos generis valentissimi, in quo plurimum alimenti est, Gelsus l. 2. c18 refert omnem grandem feram, quales sunt, caprea, cervus, aper, onager. Sic enim legendum, non ut in vulgatis, capra, ex emendatione Io.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
