Latin
THOMAS BARTHOLINVS
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 295
Unproofread scanNot analysed yet
THOMAS BARTHOLINVS. N tibi sincera de Aurea Olai VVormii Dissertatione, non tam Latii quam universi Orbis, sicut ad manus pervenerunt, judicia, quibus &me voto exsolvâ, &viro magno in videntium latratus inhibebo, Chartas tantum protuli magnorum auctoritate signatas. Si voces vivas velimus, unius Gasp. Scioppii Comitis encomium suffecerit, qui VVormii scriptum variae eruditionis plenum mihi candidus censor laudabat. A quo saeculi Oraculo quum neque Fr. Bern. Ferrarius, neque Gabriel Naudęus selectissimum literatorum par diversum conceperint, universi orbis applausum VVormius meruisse videbitur. Vale, &cum eruditis judica. Cl. Doctissimoque Viro Thomae Bartholino Casp. F. Fortunius Licetus B. A. gietthe D explicationem postea vetustiorum Emblematum Aurei Cornu Danici quod attinet, equidem in CapXL. mei voluminis de Priscorum Anulis huiusmodi rem ago paulo diligentiori dissertatione, cujus summa est: Cornu fabrefactum fuisse jussu Regis antiquissimi apud Cimbros, non in alium usum, quam ad tentandam Praesidum vigilantiam in regendis provincus, &populorum integritatem in abstinentia a furtis; ideo que proiectum expositumve fuisse in biuio Ripensi.