# De unicornu observationes novae 298

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAS BARTHOLINVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/298
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/298

Laudandus est VVormius hoc ipso quod rem novam & hucusque ignotam mundo produxerit; de vtilitate eius penes lectores eruditos esto iudicium. Ego certè ex huius instauratione linguę multa circa veteres Gothorum, & Septentrionalium populorum historias hucusque ignotas erui posse confido, quo majus forsan, (quam ignari quidam & abstrusarum linguarum precium nescientes, sibi persuaserint) lumen Reip. lit conferre possunt. Quare tam laudabile institutum Vvormii non approbo tantum. Sed & eidem author sum, ut serio propositum suum persequatur, nec ullis sese zoilorum cauillis a dignissimi operis exsecutione auerti sinat. Literaturae quoque hieroglyphicae cornu inscul ptae enodationem examinavi; nec displicuit explicatio, tam varia eruditione tamque ampla polita. Laudo tam insignem tonatum. Approbo immensam eruditionum congeriem, quę si iudiciose cornum applicetur, ne hoc ipse immortalitatem consequutus videbitur. Atque hęc sunt, quę de Literacura VVormii jussu D. V. dicenda putavi. Nihil igitur restat, nisi ut me D. V. gratię vnicè commendem. Tusculi 16. Iunii 1642. D.V. Seruus obsequentiss. Athanasius Kircher Soc. Ies P Angelico Aprosio Vintimiglia Cap. 21. della Sferza Poetica stampata à Venetia 1643. Al Sig. Olao VVormio. Ito del piu fino metallo, che dalle Indiche Maremme a noin passi, senza dubbio è più pregiatissimo per la dissertatione del Signor VVormio, effendo per quella soggerto alle ingiurie del Tempo, è per questa sicurissimo dell Eternita, potendosi dire, che per questa nec Iouis ira, nec ignes, Nec poterit furtum, nec edax abolere vetustas. Iacobus Pighettus I. C. Venetus:

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
