# De unicornu observationes novae 30

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/30

Terinam capitis conformationem hoc contextu aperit Iavencus MS: Corpore „ fuit brevis, statura tamen justa. Lato pe„ ctore capite grandi, oculis minutis, longis „ acutisque auribus hirsutis ethispidis, ut se„ re ab omnibus Canrac diceretur, rara bar"ba, sed more suo demissa, canis quidem " asperis; simus naso, colore subrufus, mori"bus ferus, audaciae pronus, & verè origi„ ginis suae barbarae signa vel lini me a ne„ monstrans, ore parvo, latis tamen labiis, „ uno dentium qui foris eminebat plus justo faciem dehonestante quantillum. Fidem videtur excessisse auctor, ut apud posteros patriae suae hosti invidiam conciliaret. Quo errore quoque tenetur in cantilenis Anecus Arminensis Patavinus, qui cane patre natum fingit, quem cum matre Virgine pulcherrima solum ad pudicitiae custodiam turri incluserat Osdrubaldus Rex, sive, ut in historia Iornandis & Iuvenci vocatur, Mandulchus. Quanquam enim de Perusianis & Sianitis Indiae idem referat Mart. Delrio, monstrum tamen ex hac seminum diversorum mix tura productum iri ex Volaterrano lib 24. Io. Langio 2. Epist c. 9. Polydoro Virgilio lib. 3. de Prod. & Cortunio Liceto Philosophorum Coryphaeo lib. 2. de Monst. c. 68., statuendum. Sed cornua in sinistrae famae signum gestet Atila apud eos quos pari factorum ignominia signavit. Nam eo maledicentiae significatu alibi id vocis cepit Apulejus in Apologia: superest ea pars Epistolae, quae similiter pro me scripta in memetipsum vertit cornua. Quo modo & Flaccus in Epod. 6. loqui amat Cassium Severum, quem canis nomine indigitat, ob maledicentiam: Namque in malos asperrimus, Parata tollo cornua. Cui consonat Ennodius Ticinensis Ep. 61. Ambitiosa fames lassato prodiga censu, Cornibus insultat si taceat Dominus. De fatuo verò homine loquitur, qui lingua

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
