Latin
SPECTATOR
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 302
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus acuminis amore, studioque permotus Sereniss. Rex vester amplissimis ac Lectissimis quotis quibusque honoribus te decorare, in magnis habere, ac preciosissimis Gaze suae thesauris anteponere consueuit; quo regnatore Sapientiss. Prolemęum Philadelphum aut superante aut proxime saltem aquante Dania (quod nemo non videt) feliciore iam seculorum conversione par Alexandrię, vel Athenarum Lyceo, viris abundat omni doctrinarum genere pro batissimis. quorum cum ordo multiplex ab ea parente, tanquam ex equo Troiano prodeat in dies, nihilominus tamen micat inter omneis VVormium sydus velut inter ignes luna minores Nimirum Bέρμιος βια καὶ ὀρμὴ τῆς Βοαρμίας παραγρά ψεται mihi. Sed consilium propositumque studiorum sublimium tuorum quis censor non fateatur inconparabile? qui naturam vniuersam comprehendere, arcana huius quantumvis abstrusa pernoscere, atque in numerato singula habere generosa quadam animi pręstantia concepisti, firma semper constantia sustinuisti. Vnde illud instructissimum Musaeum tuum, cuius etiamnum ad nos Italos extremos de longinqua nobis, sed proxime spectan te vos Arcto, fama frequens est peruagata. Iud cium pręterea tuum subactum, atque exactum, quo cuncta rite recteque dirimis, componis, digeris, decernis, quis non agnoscat rerum peritus? Quis non faciat maximi vir eruditus? Stylum verò, quis non commendet, à semetipso perbene commendatum?