# De unicornu observationes novae 303

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, SPECTATOR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/303

qui grauis aeque ac elegans est, copiosus ut firmus, amenus, ut salibus plenus, tam autem fecundus, ac ferax, ut variis commentariis tuis Principum virorum Bibliothecas complerit; quorum, ut nouissimum, ita grauissimum tacere non possum aureum τὸ ἐξιγημα aurei cornu ex Regiis thesauris non postreini, τοῦ δὲ κέρατος τῆς ἀμαλθείας εὑποροπέρου, cuius quot sunt emblemata, quot sunt Cimmerię cryptę, tot identidem tuae sunt coronae, tot lucidissimae stellae, quibus caput tuum ornasti, memoriam tui coelo collocasti. Quam rem equidem dixi propterea, quod si staret diuus diuine factis honos, sique Heroica tempora forent, iustissime esset hoc cornu celsa inter sydera collocatum, Eius precii tua sunt, VVormi beate, Commenta, eius sunt ordinis monumenta, quo equidem omni tuo splendore diu captus non me continui demum, quin tantam tuam dignitatem interpellare atque orate fuerim ausus, quemadmodum in praesens oro, quatenus me tuam in clientelam admittere non dedigneris, ut minime dedignaturum facta quasi spon sione persuasit mihi Cl. Thomas Bartholinus hospes & amicus meus officiosissimus. Cuius equidem in natura vestiganda solertiam, studium, industriam quotidiano satis experimento compertam, non satis tamen commemorare, vel animum intendam vel confidam. Sed & promptam humanitatem atque in eruditos viros procliuitatem tuam confirmarunt Bartholini germani fratres magno Gaspare generoso digni filii; comprobarunt & Fuireni tres fratres viri singuli studiosissimi, quotum virorum commune judicium & Petrus lonas Charisius iuχαριίστατος ἀὴρ incliti illius Petri Seuerini Nepos ex Filia sequutus est, quos tamen omnes pręiuit litteraturae tum solidioris, tum politioris Antistes loannes Rhodius Ciuis honorificentissimus vester.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
