Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 34
Unproofread scanNot analysed yet
Nam pro per qut splenduit exponunt, &Rabbi Kimchi idem verbi rip à cornu derivat, R. Salomon verò per radios explicans vocat nnn 137 cornua magnificentiae. Quos forsan imitaturi Latini modò cornutis luminosa, modo luminibus cornuta denotarunt. Lunam enim cornibus finxerunt, &versa vice. Claudianus l. 1. de Rapt. de Vitula: -pedibus quae nondum proterit arva, Nec nova lunatae curvavit germina frontis. Vnde splendoris vocem cornubus applicat cervinis Calphurnius Ecl. 6. micat acre caput. R. Salomoni concors est Chaldaea versio, quae gloriam vocat faciei; ad aliorum Scripturae locorum exemplum. Alibi enim per gloriam notat &decus quod ex luce elucescit. Ita Iob XVI. 16. dicitur: πόθινν τορνευτι Saccum consui super cutem meam, &operui cinere gloriam meam. Vbi Andreas Ostander cornu transtulit, &B. Hieronymus carnem, qua mente equidem ignoro, qui alioquin quaterni Psalmographi locis recte te cornu reddiderat.