# De unicornu observationes novae 35

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/35

Explicant verò hanc lucem cornutam Rabbini, in primis idem Salomon, quod radii in cornu modum reflexi ex facie legiferi micuerint, sicut & solares radii cornua videntur vibrare. De qua splendentis faciei luce quum data industria pluribus Lib. 1. de Luce Animantium cap. 14. egerimus, temporis parci illuc Lectorem remittimus CAP. IV. Cornuae an monstra, vel aegritudines. Vitium ex Digestis. Praesagium ex cornubus. Cornutorum curatio triplex. Cur homini denegata cornua. Minadeo succurritur in materia detium, & de eisdem verus Aristotelis sensus. D vera humani generis cornua gradum referens an ea variantis naturae lusibus monstrisve annumeranda sint, an in numero morborum habenda, brevibus disquiram. Scaliger Pater Excerc. 199. sect. 5. in homine non monstrum, sed aegritudinem appellat. Theodoricus & Lanfrancus inter capitis affectus quoque adnumerant cum Testudine sive Talpa. Ingrassias denique p. 152. secundae satyrismi speciei accenset. Ego & monstrum esse, & morbum indubiè credo. Monstrum quidem, quia cornua quadrupedum generi tantum propria sunt apud Plinium Lib. 11. c. 37. Actaeonem enim & Cippum is etiam in Latina historia fabulosos retur.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
