Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 36
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec ordinaria naturę lege carent, quae ad omnes pari jure extenditur. Inter morbosas affectiones eo nomine collocanda, quod &numero naturales excedant partes, &subinde à consueto cornuum loco devient, medentisque curationem ad se trahant. Quia tamen non admodum actiones laedunt, nec mortis necessitatem inducunt, sed deformitatem potius elegantissimo hospitio conciliant &impedimentum, symptomata libentius formae dicerem, eoque loco haberem, quo Verrucas aliaque externi corporis dedecora. Vel sanè Vitium appellarem, quòd ex Tat. 16. f. de Verb. sign. l. 101. §. 2. perpetuum corporis dicitur impedimentum. iid Praesagium ad fatorum eventum potius &mores spectat. Ferini enim sunt, &si credimus divinanti Artemidoro l. 1. Oneir. c. 41. cornua in somniis habere adnata animalis violenti, ἐπάγει βιαίους θάνάτοης, ut plurimum decollationem, quae his animantibus solet evenire. Vnde forsan Boves in somno videre malum portendit apud Astrampsychum in lambicis. Quanquam ex arietis cornubus in capite per quietem enatis dignitatem &pugnam adversus hostes auguretur c. 242. Achietes F. Seirim ex Bibliotheca Regia a Rigaltio editus. Adeò haec nihil nisi somnia. In Cornuum Curatione omninò ad insertionis modum attendendum.