Latin
THOMAE BARTHOLINI
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 41
Unproofread scanNot analysed yet
san guinem autem copiosum venarum turgentium Aelianus 12. de Animal. c. 20. invexit, Quorum uterque in remota subsistit materia, nec humoris sive alimentaris sive superflui speciem determinat. Gravius verò errat Aelianus quod alimentarium sanguinem excrementitiorum cornuum materiam statuerit, &quaenam sanguinis sit pars, quaeve species non explicarit. Rectius superfluitatem melancholicam in Exostosi nominat Galenus dem Tumoribus: idque eo argumento, quod elequam phantiasi laborantibus ad tempora eveniant. Idem sentit &Ingrasitas ex atrabilario succo originem repetens, nonnunquam &ab exsiccata pituita, quod vel ideo applausum meretur, quia ut plurimum circa caput pituitae sedem appareat, in feminis quoque &aetate extrema. Idem ab utroque humore commixto postea clarius deducit. Nos verò quanquam pituitosum glutinosumque succum primas hic partes agere credamus, omnium tamen humorum vices esse, glutinosaeque pituitae modo bilem misceri, modo succum atrum ex diverso cornuum colore concludimus: non recr quidem humores ipsos, sed humorum menta, sive ex vasis sive alendis partibus e cta.