# De unicornu observationes novae 46

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/46

VES ordine primo collocantur, quas AA in Aethiopia Vnicornes inveniri prodidit Aelianus Lib. 17. de Hist. Anim. cap. 10 Qui contrarius videtur Aristoteles lib. 3. Hist. c. 9. quum ungues ungulas, cornua & rostrum ejusdem materiae asserit, adeoque nullum in uno animali junctim reperiri. Aues autem rostratae cornu absumserunt causas, & sine cornu rostro se tuentur. Sed vocem Cornu ampliori notione circumscripsit Aelianus pro quavis eminentia cornu aemula, quo significatu & nos capimus in praesenti negotio, qui avium propria cornua esse nulla, sed apophy ses mox ostendemus. Cum Aeliano facit Andreas Marinus in Libell. Ital. de Vnicornu: sed quaenam illae sint, quarum meminit Aelianus, juxta mecum ignorat. Gallinas eas esse initio arbitrabar, de quibus Scaliger Excerc. 231. num. 5: Insula Catigan, quae est in mari Sur, aves fert gallinae magnitudine cornutas. Rerum autem naturalium aevo nostro parens D. D. Olaus VVormius, Patriae nostrae lumen, de illa Ave interpretatur, quam Indi Topau vocant, alii Rhinoceroten, cujus ideam ex transmissis picturis expressit Vlysses Aldrovandus Lib. 12. Ornithol. c. 20. Sed malè.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
