# De unicornu observationes novae 47

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/47

Accuratius hic lectoribus sisto, ut id ad viuum ex ipso cranio quod in Musaeo suo servat, delineatum mihi misit idem VVormius, cui à mercatoribus Danicis ex India Orientali reversis hoc cranium oblatum fuit. Apparere autem monet illud quod Cornu vocamus propriè cornu non esse, sed molliorem apophysin quandam in cornu formam à natura effictam. Rostrum singularis est elegantiae & coloribus variegatum, luteo, albicante, purpureo & nigro spectabile, magnitudine insigne, utpote quod pedem Romanum longitudine at tingit, latitudine Vncias quinque.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
