# De unicornu observationes novae 52

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, THOMAE BARTHOLINI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/52

Nferioris classis Vnicornu speciem Insectum constituit volatile, quod Scarabaeum appellare ausim Cornutos Scarabaeos cuplici eminentia Cervos volantes vocant Galli, ac Belge, Germani Schrater, quorum cornua chelas potius dicendas ar bitratur subtilis Scaliger Excerc. 194. numero 2. quia harum usus, ut Cancris, sit brachiorum, contra ac id volebat Plinius L. 11. cap. 28. de Scarabaeis: His negatus aculeus. Sed in quodam genere eorum grandi cornua praelonga, bisulcis dentata forcipibus in cacumine cum libuit ad morsum coeuntibus. Vnicornis verò tanto censetur rarior, quanto apud Auctores nostros magis ignoratur Frequens tamen in Illyricis volat, & labente anno in Italia, superiorique in hortis Patriae nostrae quotidianum monuit me nunquam satis laudandus VVormius, ut ob rei visę memoriam aliquot in selectissima Technicotheca sua reposuerit. In Campania Salernum inter & Neapolim peregrinantibus nobis occurrit ea facie, qua depinximus. Vnicornem vocavi praeter Doctissimorum Aldrovandi & Imperati sententiam, quibus nomine Rhinocerotis rectius fortasse venit depictus, licet insectis nares minus propriè assignentur, & huic Scarabaeo Cornu à toto capite ortum videatur, quod radicis amplitudinem superat. Iconem accuratè expressit Ferrantes Imperatus in calce Musaei

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
