Latin
53
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Neapolitani, nos verò quem hic ob oculos sistimus, Consobrino fraternis nominibus amando Thomae Fuirenio debemus acceptum. Magnitudine, ut videtur, amygdalam excedit, exiguo capite &acuto. Cornu recta inflexum, cui parvi subjacent oculi, pro corpusculi tamen exilitate magnum, radice arctius caput complectitur, à quo in acumen, latius quam crassum, exurgit. Binae in dorso eminentiae reliquo corpore communi radite superstantes, à quibus ad cornu veluti equitantis sella glabro ductu &proclivi exporrigitur. Has alae totidem excipiunt, reliquum dorsi &caudae accurato flexum claudentes, sed ad volandum, ut testatur Imperatus, pigriores.