# De unicornu observationes novae 53

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/53

Neapolitani, nos verò quem hic ob oculos sistimus, Consobrino fraternis nominibus amando Thomae Fuirenio debemus acceptum. Magnitudine, ut videtur, amygdalam excedit, exiguo capite & acuto. Cornu recta inflexum, cui parvi subjacent oculi, pro corpusculi tamen exilitate magnum, radice arctius caput complectitur, à quo in acumen, latius quam crassum, exurgit. Binae in dorso eminentiae reliquo corpore communi radite superstantes, à quibus ad cornu veluti equitantis sella glabro ductu & proclivi exporrigitur. Has alae totidem excipiunt, reliquum dorsi & caudae accurato flexum claudentes, sed ad volandum, ut testatur Imperatus, pigriores.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
