Latin
55
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 55
Unproofread scanNot analysed yet
Colligere tamen aliquid licet ex Historia Mexicana, quamex Autographo Auctoris in Bibliotheca Escurialis describendam curavit Eques genere, &Virtute maximus Cassianus à Puteo, Ioannis Eusebi Nierenbergi Scholijs postea illustratam. In ea quippe historia cap. 21. Insect. Veneri prodesse cornua Scarabaei dicuntur: Reperitur, ait, apud Novam Hispaniam plura Scarabaeorum genera, quorum derasa devorataque ex Aqua Cornua Venerem dicuntur mirum in modum excitare. Alios tamen in usus cornua Cervi volantis trahuntur, ad spasmum nempe, teste Baccio. CAP. IX. Bucampe depinCornutum Cardani insectum. Cur ea in caudae gitur. Bov augendi particula Monocerotes Vicornugerat, in capite alia, perae &Rhinocerotes, TAndem Vnicornua reptilia inter ignobiliora reponuntur laxa vocis notione. In censu horum sunt Serpentes &vermes aliiSerpentium cornutorum historiam accurate inter reliqua pertexuerunt Alberius Magnus &Vlysses Aldrovandus: ad quos Lectorem, ne actum agam, remitto. Vnicornuum insectorum quaedam genera ab illis omissa stricto stylo afferam.