Latin
6
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 6
Unproofread scanNot analysed yet
Haec spe tibi cornu nostrum deforme &clariori ornamento cassum, tuae tamen facilitatis nutu &natum pridem &in hunc firmitudinis gradum erectum ex debito submittit, tantoque auctore superbum fortunae largioris arbitrium exspectat majori sane serenitate, quam recurrentem Phoebum Oryx olim salutabat. Tu enim occasum nescis aut famae interiturum aevum, dum aeterna non tam familiae quam orbe terminata merita persistent. Meo non loquar arbitrio, ne subblandiri credas. Testetur praeteritum saeculum, cui scriptis innotuisti, &praesens quod magnitudine tua obstupescit, nec futurum dissimulabit, si virtuti precium erit. Galilaeum memini, quo homine nihil majus natura condidit, quum omnium ferè rerum memoriam cum visu aetas gravis &indefessi labores subtraxissent, mihi tamen Finckianum nomen sungessisse.