# De unicornu observationes novae 62

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/62

Omen Orygis Graecorum debetur origini, ut infinita alia quae Arabicis juncta scientiarum nostrarum terminos conficiunt, & vel à fodiendo traxit appellationem, vel ab instrumento fossorio, cui simile sit Orygis cornu. A fodiendo quidem ἔρυξ dictus quia sive ad requiem, sive nequitiam, saepius suum instar eruit terram, non capite, aut ore, nec cornu, sed pedibus, oculos, ne orientem Lunam vel Solem intueatur, nigriori facie obruturus. Cujus testis & enarrator Horus Apollo in Hieroglyphico τῆς Ἀκαθαρσίας· τοῖς δὲ ἐμπροσίοις αυτοῦ σκελεσιν ἀνορύσσων τὴν γῆν, ζωγράφει ἑαυτοῦ τὰς κόρας: Cruribus anterioribus effediens terram pingit seu commaculat sibi ipsi pupillas. Ab instrumento fossorio potius ita nuncupari existimat Vir vndiquaque Doctissimus idque propter acumen cornu & illi commune. Hesychius enim ὄρυγα exponit λαξοικὸν σκοῦνος ἢ σκαρίου εἶδος, instrumentum scilicet ferreum aecutum, quo lapides primo rudimento punguntur priusquam poliantur. A fodiendo communis videtur ortus, quo à reliquis unum cornu habentibus diffet. Acumine enim reliqua ex aequo participant, quanquam Orygis cornu prae aliis ab eo tantopere apud auctores non commendetur. Major de Animalis huius genere est controversia conjectantium diversitate. In Vnicornuum classem reponendum sic satis constat ex Aristotelis locis geminis, uno 2. de Hist. Animal.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
