Latin
64
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 64
Unproofread scanNot analysed yet
Ea cornua Venetiis tempore Saturnaliorum in Taurorum spectaculis frequentius producuntur. Et Casellas quanquam appellent, pro Orygis tamen cornibus ad majus precium venditant. Aliis ingenio &doctrina facilè principibus ad Cervorum fortem quamvis non ipsos cervos referri visum ex Plinio Lib. 11. c. 37. &Calumella Lib. 9. c. 1; quorum ille cornuum descripturus varietatem: Nec alibi major naturae lascivia. Lusit animalium armis. Sparsit haec in ramos, ut Cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis. Hic verò cum Cervis recenset: non minus Orygum Cervorumque genera, &aprorum. Per Subulones autem apud Plinium Orygem designari auctor est Glossarium vetus, quod id vocis prooryge accepit, quum scriberet: Sublones, ὄρυγος δηρίω Et confirmant ejusdem potestatis voces, quia Oryx dictus, quod subulae instar unicum cornum gerat acurum, &versa nominum significatione ὄρυξ &subula, pro fossorio usurpantur instrumento.