# De unicornu observationes novae 64

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/64

Ea cornua Venetiis tempore Saturnaliorum in Taurorum spectaculis frequentius producuntur. Et Casellas quanquam appellent, pro Orygis tamen cornibus ad majus precium venditant. Aliis ingenio & doctrina facilè principibus ad Cervorum fortem quamvis non ipsos cervos referri visum ex Plinio Lib. 11. c. 37. & Calumella Lib. 9. c. 1; quorum ille cornuum descripturus varietatem: Nec alibi major naturae lascivia. Lusit animalium armis. Sparsit haec in ramos, ut Cervorum, aliis simplicia tribuit, ut in eodem genere subulonibus ex argumento dictis. Hic verò cum Cervis recenset: non minus Orygum Cervorumque genera, & aprorum. Per Subulones autem apud Plinium Orygem designari auctor est Glossarium vetus, quod id vocis prooryge accepit, quum scriberet: Sublones, ὄρυγος δηρίω Et confirmant ejusdem potestatis voces, quia Oryx dictus, quod subulae instar unicum cornum gerat acurum, & versa nominum significatione ὄρυξ & subula, pro fossorio usurpantur instrumento.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
