# De unicornu observationes novae 65

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/65

Nec aliud ex descriptione Pliniana videntur intelligere, quae subulonibus, ut Orygi, simplicia tribuit cornua Verum enimverò valdè ab ea opinione ingeniosissima retrahit Naturae promus condus Plinius, qui constanti doctrina ad capram potius quam Cervum supra retulit, nec alibi nisi in loco hoc controverso contrarium scripsisse observatur. Hunc firmant diligentius inter se collati Horus Apollo & Plutarchus de solertia Animalium, quorum alter Orygi, alter caprae ex mente diversorum populorum eandem naturae conferunt proprietatem, ut non tam videantur Libyae gentes irrisisse diversum Aegyptiorum animal, quam horum ostentationem, qui sibi solis id generis animalis à Natura datum gloriabantur, quod etiam in Libya vulgatum esset. Columella certè non eo animi proposito Orygem cum Cervis recensuit, ut ejusdem demonstraret esse generis, nisi & apros quos cum illis eodem contextu proxime clausit, dicamus cum Cervis convenire; sed ut eadem serie animalium vel questui vel voluptati hominum dicatorum syllabum texeret. Vnde quum ex Cervorum non sit genere Oryx, per Subulonem à Plinio non fuit expressus, qui cornuum Cervinorum instituit tractationem, adeoque plurium in singulis. Oryges autem vel hoc nomine solo à subulonibus differunt, quod Vnicornes sint.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
