# De unicornu observationes novae 66

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/66

At nonne Subulonibus simplicia tribuuntur cornua, ut Orygibus? simplicia fateor, quia bimulorum; non singula. simplicia enim sunt illa quae per aetatis defectum nondum in ramos solitos divaricantur in διηρίταις demum efflorescentes, quod ex tota Plinianę orationis textura manifestum. Aetates enim persequitur & incrementa cornuum, quae in κερώσταις in ramos sparguntur, in bimulis verò seu πατταλίας simplicia recto ductu exsurgunt, quanquam non singula, sed bina utrimque caput ornantia. Nec ex etymologia acutae subulae, Orygis perhibetur similitudo. Sint licet Subulones Orygibus similes forma cornuum, non inde tamen nec ad numerum nec acumen idem, par argumentum. Subulo certe de tibicine quoque usurpatur, cui animal non tibiae acumine, sed forma cornuum simplici sine eminentiis aspera comparatur: de quo subulone tibicine velut bimulo ad fluxium vium modulante Ennius apud Festum cecinit: Subulo quondam marinas propter adstabat aquas, Tibias enim in extremum desijsse acumen nunquam scriptum legimus, nisi de Phrygio cornu tale aliquid sit cogitandum, aliisque incurvis, quae ampliori parte extrema tandem quidem circa os acuminabantur, dissimili ab animalium cornuum acumine & positu.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
