# De unicornu observationes novae 67

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, 67. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/67

Omnia vero tibiarum genera sive rudi avena, sive metallo, sive denique osse, vel cornu con flata fuerint, externam corporis aequalitatem ostenderunt. Vt jam subulonibus cornuum acumen addere praeter debitum videatur, modò simplicia sint bimulorum ex more, pariterque apertius constet Plinianos Subulones non Orygas esse, sed Cervos bimulos. Cui clausulae firmandae ipsum Plinium in scenam producam verberum suorum interpretem clariorem. Is siquidem in Cervorum familia apertè Subulones locat Lib. 28. cap. 17: Sunt & qui fimi suum cinerem profuisse scrip serint in passo: & cervi pulmonem, maxime Subulonis, siccatum in fumo tritumque in vino. Postea paucis interiectis de hydrope laudat remedium fimi ceruini maximè subulonis. Subulones autem ob aetatem dicti à sobole qui antiquis suboles, quoniam, teste Isidoro, sub stitutio cutio sit generis, unde vetus in Vmbria lapidis mutilati Inscriptio.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
