Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Cornu unicum in medio frontis prominet, loco, ut in aliis, commodiori, ex coniectu à Aristotelis 3. de Part. c. 2. Gerunt sanè medio sui capitis cornu fixum ea, quae unum habent. Sic enim ut aque maximè pars cornu obtinebit, cum medium commune pariter utrique extremo sit. Colore cornu nigriori est, totum excavatum, cuius gyri circulares à radice ad medium protenduntur, caetera glabra &aequalia, si quidem cum Gazellae cornu coincidit. sum cornuum Orygis ad tutelam comparatorum, ad alia transtulerunt ingeniosi. Herodotus enim L. 2. memoriae posterorum reliquit iis cornibus cubitos citharae consici solitos; κα ὄρνες τῶν τὰ κερρα τοιστι φοίνιξιν οἱ πή χεῖς ποιοῦνται. Oryes sunt ex quorum cornibus citharis cubiti fiunt. Quo pacto ex mentaIllustris &mortalium Doctissimi Claudij Salmasij in Solinum Commentatoris accurati locus Herodoti accipiendus contra receptam, sed incertam aliorum expositionem, quum non de Phoenicissae populis loquatur, sed instrumento musico, cui πόχεις h. e. ἀγκῶνα secubiti ex Oryge fiebant. De cujus usus veritate silentibus aliis aliud non constat, nisi quod nec ratione nec aliorum exemplo careat.