# De unicornu observationes novae 71

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae, I NERVAE. F. NERVAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-bartholin/de-unicornu-observationes-novae/71

Ratio enim ex necessitate subinde est, quam sequitur, & ad similes usus cornuum firmitudo omnino desideratur, ubi largiorem eorum proventum largita est Natura. Aliàs quoque in tibiis aliorum cornua adhibita, praesertim Phrygijs, & in Citharis antiquorum vel ipsum Cornu vel Cornu quid similimum pro brachiis humerisque ostendunt eorum monumenta. An autem Orygun fuerit, vel Boum, penes Lectores dijudicetur, Oryges Romanorum orbi rariores, ut de ijs nihil ego promittam. Citharam talem Cornutam ad exemplum verustatis in Commentariis suis de Seruis & de Diis Antiqus induxit Laurentius Pignorius, cujus de affini materia legatur Dissertatio, ut & quę in Re simili de Instrumentis veterum commentati sunt Viri summi Erycius Puteanus in Pallade modulata, Fabius Columna in Sambuca Lyrcea, & nuperrimè Io. Baptista Donus. Caetero corpore animal salubre & nutriendis hominibus aptum, inter pura Israelitico populo à Iehova commendatur pro familiari victu Deuteron. 14.

---

Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_unicornu_observationes_novae.
