Latin
I NERVAE. F. NERVAE
Thomas Bartholin, De unicornu observationes novae 74
Unproofread scanNot analysed yet
Vel ita, si placuerit: natura loci potum cauentem, si Africae confuderimus partes, quarum aqua, ut insalubri, hausta mures interierant, à qua propter naturae ingenitam proprietatem sine siti de facili oryges abstinent. Quam Naturae Artificis mentem non assequutus videtur Niphus in Exposit. Lib. 2. Arist. Historiae, quum ob Africae siccitatem perpetim siti ardescere Orygem scriberet. non enim à siti affligitur, quam per naturae suae principia facilè tolerat. Hinc in principiorum deveniemus cognitionem, quae in humidiori, oleosa tamen, substantia subsistunt, à siccitate, sitis causa, difficilius extergenda. Magnum sanè naturae privilegium, quo Camelis praeferuntur sitim quatriduo tantum tolerantibus, auctore Plinio Lib. 8. c. 18. &Iulio Viatore Equite Romano, quem idem refert Lib. 7. c. 17 à longa aquae inter cutem consuetudine in senecta potu caruisse. Pinguedinis argumentum ex Orygis pigritia depromo, cui Orientem Solem nec Lunam aspicere est volumpe, fortassis quod in vertice Sol copiosius fundat liquorem, &solvat ingenitam humoris benigni pinguedinem ad sitim perferendam in primis necessariam, vel quod discussis vaporibus somnum interrumpat adeo corpulentioribus sami iarem, &siti temperandae utilem, ut inter Oracula Hippocratis Sect. 5. Aph. 27. admodum sitientibus obdormiscere pro bono sit.